- ICARUS
- I.ICARUSAsiae fluv. in Oxum, Sogdianorum fluv. influens. Solin. Et ins. iuxta mare Rubrum. Steph. Et mons Attiacae, Plin. l. 6. c. 17.II.ICARUSDaedali fil. qui una cum patre e Creta fugiens, fretus alarum fiduciâ, quum ultra patris iussa altius evolâsset, Solisque ardore cera, quâ pennae continebantur, liquefacta esset, ita ab alis deflueret, decidit in mare, quod est inter Myconem et Gyarum, a quo postea Icarium mare appellatum fuit. Plin. l. 4. c. XI. Ovid. Fast. l. 4. v. 281.Transit et Icarium, lapsas ubi perdidit alasIcarus. ----- -----Idem Trist. l. 1. Eleg. 1. v. 90.Icarus Icarias nomina fecit aquas.III.ICARUSHyperesiensis, Olympionices, Stadium vicit, Olymp. 23. cuius Anno 4. Tlesiâ Athenis, Archonte, apud Lacedaemonios autem regnautibus Anaxandro et Anaxidamo, Messenii, Anno post Ithomes excidium 39. a Lacedaemoniis defecêre, unde Bellum Messeniacum II. conflatum, de quo Vide Paus. l. 4. et Marsham. Canon. Chron. Sec. XVII.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.